BUDESIA

BUDESIA
BUDESIA
Familia Galliae illustris: quam illustravit Silvester Budes, Guesclini Conestabilis, consobrini sui, in praecipuis expeditionibus, comes et adiutor saeculô decimô quartô. Eius frater Iohannes, ex filiis Guilielmo et Tristano, duas lineas produxit: Ex hoc namque Dominorum de Tertreiovan; ex illo dominorum du Hirel, quibus dein Baronatus de Sace accessit. Iterum eam nostrâ memoriâ illustravit Ioh. Baptista Budes Com. de Guebriant et de Perigord, Marelcallus Franciae et Dux exercitus in Germania Regii, maritus Renatae du Bec-Crespin, exstinctus A. C. 1643. Cuius frater maior natu, Iacobus Baro de Sace, ut et ipse, improlis obiit; alter vero Yvo Baro de Sace’liberos quidem suscepit, sed, filiis exstinctis, filia Renata successionem domui Rosmadecciae, cum onere, ut secundo-genitus Budesium nomen assumeret, intulit. Primus autem ex hac familia Baronatûs dignitate auctus est Bertrandus, mortuus A. C. 1535. qui ex Franc. le Voyer Dn. du Coedic, Iacobum genuit B. de Sace, maritum Beatricis de Romille, heredis de Sace: quibus natus Carolus, obitt A. C. 1619. Pater ex Anna Budes Dn. de quatrevaux, praeter praefatos, Ioh. Baptistam, Iacobum et Yvonem, Francisci exstincti A. C. 1615. Renatae (Guidoni du Gourray nuptae), Annae, quae decessit A. C. 1617. et Margaretae, quae obiit A. C. 1623. Idem ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”